monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 128, 2
Et qui a falsis sompniis fatigari solet, batheniam, cum in nocte dormitum vadit, et cum dormit, apud se habeat, et minus falsa sompnia videbit et sentiet. Sed si aliquis vir a muliere, seu aliqua mulier a viro, ulla magica arte illusa fuerit, seu aliquo praestigio illius rei tacta fuerit, seu ullis fantasticis et dyabolicis incantationum coniurata fuerit, ita quod vir in amore mulieris aut quod mulier in amore viri sic incantata insanit, tum bethoniam quaerat per quam unquam aliquod medicamentum vel aliqua fantasia prius facta sit, quia si tale aliquod per eam ante factum est, amodo ad medelam medicinae non valet, quia per fantasias prius irretita est . Et cum eam invenerit, folia de ea auferat, et folium unum in utrumque foramen narium suarum, folium unum sub lingua sua ponat, et in utraque manu sua folium unum teneat, atque sub utrumque pedem folium unum ponat, et etiam batheniam oculis suis fortiter inspiciat; et hoc tandiu faciat, dum eadem folia in corpore eius incalescant, et saepe faciat, scilicet dum melius habeat, et sic ab insania amoris illius solvetur, ita tamen si nullum incitamentum amoris aut comedendo aut bibendo gustavit nec in corpus suum induxit.